Newton's figure of his reflecting telescope with explanations
Read Jan: 11: 167
Entd. LB. 5. 98. & RB. 4. 123.
< text from f 37r resumes >Explicatio Figuræ.
AB. Speculum concavum metallicum, fundo Tubi adhærens, cujus radius (1{illeg}|3|. digit. Anglic. \feré/){.}
CD. Speculum metallicum planum ovale, bacillo ferreo affixum, et circulo æneo, intra Tubi cavitatem mobili, insertum.
F. Lens vitrea, cujus latus superius planum, inferius convexum, radius autem circiter \/ digiti. semiss{is} |Metallu quippe colligit Solis radios ad distantiam digitorum, et lens ocularis, ad dig. feré distantiam #| # ab ejus vertice. Exploratæ etiam mihi sunt dimensiones eorum ex vasis, in quibus elaborata fuêre; speciatim diametrum\{ricum}/ concavi hæmisphærici, in quo elaborata fuit Lens vitrea, dimensus, eam digiti esse deprehendo.
GGGG. Pars Tubi Anterior, circulo æneo HI. firmiter constricta, ita ut non facilé moveri possit.
PQKL. Pars Tubi {illeg}|p|osterior, circulo æneo PL immobiliter infixa.
O. Uncus ferreus, Circulo æneo PQ affixus, ultra Tubi Axem extensus, cui clavus cochleatus N immissus, Tubi partem posteriorem antrorsum pellit, vel retrahit, ad speculorum debitam distantiam investigandam, parte priori fixâ remanente.
NMGI. Ferrum curvatum, quod Tubum sustinet, Globo ligneo S, clavi R adminiculo, affixum.
Centrum speculi plani CD locatur in Axe Tubi, ita ut in ipsam perpendicularis, à centro Lentis demissa, cum axe angulum rectum constituat, et objecti species, à speculo concavo in idem repercussa, versùs lentis focum E reflectatur. ✝ ✝ Conferendo distantias foci istius à verticibus lentis, et speculi concavi, h.e. EF dig. et ETV dig; prodit ratio 1. ad 38; quâ indicatur, objecta 38. vicibus circiter ampliari.
Corona ferrea, ventilogio, ornamenti ergo, imposita, 300. circiter pedibus distans, cùm uno oculo, huic Tubo admoto, spectabatur, altero in charta subjecta, 11. circiter digitis ab ipso distante, magnitudine, et figura, A insignitâ, apparebat. Tubus autem vulgaris, 25 digit. longus, lente objectivâ convexâ, {illeg} oculari veró utrin concavâ (cujus radius est 2. digitorum) oculo admotus, figuraru|m|m coronæ, magnitudine B, eadem observatâ chartæ ab oculo distantiâ, altero oculo exhibebat: consentientibus post repetita Expta DD. Brounker, Wren, Hook.
<37v>